- SCYTALE
- I.SCYTALEGraece Σκυτάλη, genus Epistolae secretae,d Laconibus olim usitatae, de qua sic A. Gellius l. 17. c. 9. Lacedaemonii veteres, quum dissimulare et occultare liter as publice ad Imper atores suos missas volebant, ne si ab hostibus exceptae forent, consilia sua noscerentur, Epistolas id genus sactas mittebant. Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamentô, eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; unus Imperatori in bellum proficiscenti dabatur: alterum domi Magistratus cum iure, atque cum signo habebant. Quando usus venerat literatum scretiorum, circum eum surculum lorum (σκύτος) modicae tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, complicabant, volumine rotundô et simplici, ita; ut orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent: Literas deinde in eo loco per transversas iuncturarum oras, versibus a summo ad imum prosiciscentibus, inscribebant; id lorum literis ita per scriptis revolutum ex surculo Imperatori, commenti illius conscio, mittebant: resolutio autemd lori literas truncas atque mutilas reddebat; membraque earum et apices in partes diversissimas spargebat. Propterea si id lorum in manus hostium inciderat; nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat. Sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat; surculo compari, quem habebat, a capite ad finem, perinde, ut debere fieri sciebat, complicabat: atque ita literae per ambitum eundem surculi coale scentes rursum coibant; integramque et incorruptam Epistolam et sacilem legi praestabant. Hactenus ille: quae videtur descripsisse ex Plut. in Lysandro. Accurate eandem describit Suidas, quem vide; quibus adde Ioh. Tzetzem Var. Histor. Chil. 9. c. 258. veterem Scholiastem Pindari ad Olym. Od. 6. Demetrium item Triclinium ad eandem Od. ut et Scholiastem Aristoph. ad Aves. Baculi habuisse formam, tradit Auctor Etymol. m. lignum nigrum, trium aut quatuor cubitorum, lorum vero album fuisse, discimus ex Triclinio preadicto, et Athenaeo. l. 10. ubi ait, Λευκῷ ῖμάντι περιειλοῦντες τὴν σκυτάλην ὁι Λάκαωνες, ἔγραφον ἃ ἐβούλοντο. Ius mittendi penes solos erat Ephoros, Corn. Nepos in Pausania c. 3. idque non nisi urgente necessitate maximâ, unde Cyrbis Spartana Achaeo Erythriensi vocata est, quia, ut in κύρβε???ι, publicis videl. tabulis, Leges erant exaratae; ita in Scytale praecepta ad Duces et Imperatores militiae scribebantur, Iunius Animadversion. l. 4. c. 14. Mittebatur autem per Praecones et id genus nuntios, usiumque omnem literarum, tesserarum atque aliarum id genus notarum praestabat. Unde non solum adhibebatur, ad mandata Imperatoribus perferenda, aut illos revocandos, quod semper per Scytalen factum, Xenophon Agesilao docet, et Polyaenus l. 8. sed et in pecuniae summa saccisque obsignandis, uti testatur Diodor. l. 13. Ubi de pecunia ex praeda Atheniensium, lacedaemonem a Lysandro missa: Ο῎ντος δὲ τȏυ χρήματος εν σακκίοις, καὶ ταῦτ᾿ ἔχοντος ἑκαςτου σκυτάλην, ἔχου???αν τὴν ἐπιγραφην` τὸ πλῆθος τȏυ χρήματος διλοῦ???αν. Alium usum memorat Polyaenus l. 1. c. 17. in Tyrtaeo: Ι῞να δε ὑπὸ τῶ οἰκείων εν τῇ τω? νεκρῶν ἀναιρέσει γνωρίζοντο ἕκαςτος, ἐπι τὰς σκυταλίδας τοὔνομα ἔγραψαν καὶ περὶ τῇ λαιᾷ χειρὶ ἔφερον. Vide Iustinum l. 3. c. 5. ubi vocem tesseras interpretatur. Hinc Scytales Locaonicae apud Cic. l. 10. ad Attic. Ep. 10. epistolae sunt breves et obscurae ut Beroaldus exponit in Adnotation. Vide quoque Clem. l. 2. Strom. Marcellum Donatum Dilucidation. ad Livium l. 38. Ernstium Aliosque ad Pausaniam C. Nepotis c. 3. etc. Hoc Laconum inventum imitatos esse, per quandam Λακωνομανίαν, Athenienses, refert Franc. Rossaeus Archaeol. Atticae l. 7. c. 6. Sed Scaliger ridet hanc Attem et Exercit. 327. ad Card. vocat Laconica nugalia; qui an ingeniosi huius veteris commenmti arcana satis perceperit, vehementer dubitem. Vide omnino Gellium loc. cit. et ad eum NotasIac. Oisehi ICti.II.SCYTALEserpentis nomen, cuius mentio apud Solin. c. 30. Scytale tantâ praefulget tergi varietate, ut notarum gratiâ videntes retardet, et, quoniam reptando pigrior est, quos assequi non quit, mir aculô suô capiat stupentes. In hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponir. Sed quod de macularum varietate habet, nemo Veterum quidquam de ea prodidit: Nec nominis notatio huc ducit. Scytale enim dicta est, a forma τῆς σκυτάλης, quae baculumsignificat. Nicander sic vocatam asserit, quod crassitudinem habeat manubrii ligonis:-- --- Ε᾿πεὶ σκυτάλης μὲν ὅσον σμίνοιο τέτυκταιΣτειλειῆς πάχετος. ------Coeterum amphisbaenae similis est, quam, quod tractibus serpat circulatis, περιςτιχῆς vocat idem etc.d Vide Salmas. ad Solin. p. 339. ubi Scytalae attribui a Solino, quod de cenchri seu cenchrine traditur, iudicat. Ab eadem origine Σκυταλίδες dictae sunt naves codicariae, ex codicibus pluribus iunctae, similes διαπλοκίνοις, quibus in Nilo olim frequenter usi Aegyptii; Gall. Radeaux vel Rateaux, Idem p. 1116. Item Σκυταλία, ribiae genus, ab exigui surculi similitudine, apud I. Caes. Sacligerum Poetic. l. 1. c. 20. Epitheton etiam illud Herculis, Scytalosagittipelliger, apud Tertullian. de Pallio c. 4.clavam, sagittas et pellem leonis (quem totum eius κλῆρον fuisle ait) comprehendens. Vide quoque supra, Scutula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.